VIII. Speculum Aemiliae
Manage episode 222477292 series 2458607
Syra et Dēlia, ancillae amīcae, ex ātriō exeunt.
Syra: “Venī in cubiculum Iūliae. Illīc bonum speculum est. Iūlia speculum Aemiliae in cubiculō suō habet.”
Syra et Dēlia in cubiculum Iūliae intrant. In cubiculō eius est parva mēnsa. Syra videt speculum, quod in mēnsā est.
Syra. “Ecce speculum. Claude oculōs, Dēlia!”
Dēlia oculōs claudit. Syra speculum sūmit et ante Dēliam tenet.
Syra: “Iam aperī oculōs!”
Dēlia oculōs aperit et sē videt in speculō, quod ā Syrā tenētur. Oculī Dēliae pulchrī sunt et fōrmōsus est nāsus eius. Dēlia est ancilla fōrmōsa.
Syra: “Ecce oculī tuī pulchrī et nāsus tuus fōrmōsus.”
Dēlia verbīs Syrae dēlectātur et sē ad eam vertit. In oculīs Syrae lacrimās videt.
Dēlia: “Quid est, Syra? Ecce lacrimae in oculīs tuīs!”
Syra: “Oculī meī nōn tam pulchrī sunt quam tuī et foedus est nāsus meus .”
Dēlia: “Ō Syra! Tergē oculōs! Nōn pulchrī sunt oculī plēnī lacrimārum. Sine lacrimīs pulchrī sunt oculī tuī, neque nāsus tuus foedus est, sed tam fōrmōsus quam… Iūliae.”
Syra oculōs terget et Dēliam interrogat: “Iamne pulchrī sunt oculī meī?”
Dēlia rīdet et eī speculum dat: “Ecce speculum. Vidē oculōs tuōs in speculō.”
Syra speculum ante sē tenet − neque rīdet neque lacrimat.
Aemilia in cubiculō suō ancillās suās exspectat, neque ancillae veniunt; itaque Aemilia eās vocat: “Syra et Dēlia! Venīte!”
Ancillae, quae dominam suam vocāre audiunt, ex cubiculō Iūliae exeunt et in cubiculum Aemiliae intrant. Illīc nōn sōlum Aemilia, sed etiam Iūlia adest.
Aemilia imperat: “Syra, ī cum Iūliā in hortum! Illīc inter rosās ambulāte, nam Iūlia rosīs dēlectātur.” Syra cum Iūliā discēdit.
Aemilia (ad Dēliam): “Sūme speculum, Dēlia, et ante mē tenē!” Dēlia: “Sed speculum tuum hīc nōn est.”
Aemilia: “Quid? Ubi est speculum meum?”
Dēlia: “Iūlia in cubiculō suō habet speculum tuum.”
Aemilia: “Quid agit Iūlia cum speculō meō?”
27 פרקים